| med. Mart. 47(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser | 11.13.1.1 |
| reddiderat eas quibus rescribo. de Servi patris litteris quod | |
| scribis, itemque in Syriam venisse quod ais esse qui | |
| nuntient, ne id quidem verum est. quod certiorem te vis fieri | |
| quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, | 5 |
| neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit existi- | |
| mare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad | |
| dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video | |
| ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui. | |
| P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandriae filium, | 10 |
| Rhodoque Alexandriam C. Cassium profectum esse constat. | |
| Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis | 2.1 |
| quam cum gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis | |
| intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius | |
| scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; | |
| sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob causas | 5 |
| fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium | |
| suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. | |
| atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, | |
| itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi nec quando te | |
| sim visurus possum suspicari. | 10 |
| De coheredibus Fufidianis, nihil fuit quod ad me scriberes; | 3.1 |
| nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum | |
| putarem. | |
| De fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti | 4.1 |
| voluntatem meam. etsi tum meliore loco res erant nostrae | |
| neque tam mihi desperatum iri videbantur, tamen in eadem | |
| sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis. et velim, | |
| quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur | 5 |
| sumptus necessarii. si quas habuimus facultates, eas Pompeio | |
| tum cum id videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum | |
| et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum | |
| Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab | |
| illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. sed | 10 |
| velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de | |
| omnibus des consili; et causam nosti. | |
| Plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos | 5.1 |
| scribendum meo nomine putes, velim, ut soles, facias, quo- | |
| tiensque habebis cui des ad me litteras nolim praetermittas. | |
| vale. |