| Apr. 47 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum | 11.14.1.1 |
| communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis qui- | |
| dem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec | |
| enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et | |
| socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores | 5 |
| itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in | |
| Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem | |
| habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod | |
| iam est receptus. | |
| De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium | 2.1 |
| scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, | |
| tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso collo- | |
| quare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non <quod> | |
| ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen | 5 |
| aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum | |
| horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud | |
| velim non reperio. Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit | 3.1 |
| et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. | |
| Ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; | |
| ad te scribam [nam] quid egerim. HS xxx potuisse mirarer, | |
| nisi multa de Fufidianis praediis. ad * * * video et tamen | 5 |
| exspecto; quem videre, si ullo modo potest (<poscit> enim | |
| res), pervelim. iam extremum concluditur; quod ibi facile | |
| est quale sit, hic gravius existimare. vale. |