| prid. Id. Mai. 47 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quoniam iustas causas adfers cur te hoc tempore videre non | 11.15.1.1 |
| possim, <vide,> quaeso, quid sit mihi faciendum. ille enim ita | |
| videtur Alexandria teneri ut eum scribere etiam pudeat de illis | |
| rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item | |
| ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. | 5 |
| quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. | |
| sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit | |
| neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen | |
| scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri | |
| posset, cuperem videre. | 10 |
| Minucium xii sola curasse scripsi ad te antea. quod superest | 2.1 |
| velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna | |
| prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. | |
| nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt | |
| faciliora quam peccati dolor, qui et maximus est et aeternus. | 5 |
| cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen | |
| esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio | |
| exitum, mea nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in | |
| dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et | |
| una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium | 10 |
| venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt | |
| qui, quocumque [sunt] modo ad illos se recipere volent, | |
| recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori | |
| resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et | |
| fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium | 15 |
| aiunt consilium Alexandriam eundi mutavisse. | |
| Haec ad te scribo non ut queas tu demere sollicitudinem sed | 3.1 |
| ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad | |
| quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. | |
| quin etiam Aesopi filius me excruciat. prorsus nihil abest quin | |
| sim miserrimus. sed ad primum revertor, quid putes faciendum, | 5 |
| occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. | |
| nam hic maneri diutius non potest. | |
| De Fufidianis, qua re nihil potuit confici? genus enim | 4.1 |
| condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, | |
| cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. | |
| hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes | |
| dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. | 5 |
| vale. prid. Id. Mai. |