| iii Non. Iun. 47 (§5) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est pec- | 11.16.1.1 |
| catum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue | |
| scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas | |
| animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut | |
| suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui | 5 |
| ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius | |
| ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum | |
| putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, | |
| <alia> in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandria, in | |
| urbe, <in> Italia. ego vero, etiam si rediturus ille est qui adhuc | 10 |
| bellum gerere dicitur, tamen ante reditum eius negotium | |
| confectum iri puto. | |
| Quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse com- | 2.1 |
| motam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis | |
| in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quem- | |
| quam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam | |
| peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium | 5 |
| quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum | |
| exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. | |
| horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; | |
| mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit. | |
| quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, | 3.1 |
| si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, | |
| me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen | |
| quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin | |
| iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto, easque ut ad me | 5 |
| sine dubitatione scribas rogo. | |
| Quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, | 4.1 |
| si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit | |
| ad me his verbis: 'ego, ut in his malis, Patris sum non invitus; | |
| essem libentius si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire | |
| vellem.' quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras | 5 |
| remittere, semel ab ipso accepi; ad eas Cephalioni dedi, qui | |
| multos mensis tempestatibus retentus est. quintum filium ad | |
| me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi. | |
| Extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te | 5.1 |
| suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam mone- | |
| atis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat | |
| quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam | |
| facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, | 5 |
| providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et | |
| maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo, etiam si | |
| nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. iii Non. Iun. |