| prid. Id. aut Id. Iun. 47 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior | 11.17.1.1 |
| est, et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me prid. | |
| Id. Iun. deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi | |
| plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex | |
| ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem | 5 |
| non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredi- | |
| bili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna | |
| versari idque accidere nullo ipsius delicto, summa culpa mea. | |
| itaque a te neque consolationem iam, qua cupere te uti video, | |
| nec consilium, quod capi nullum potest, exspecto teque omnia | 10 |
| cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego. |