| xvii Kal. Quint. 47 (§3) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; | 11.17a.1.1 |
| Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum | |
| tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum | |
| primum per ipsam liceret, e<r>am remissurus. †pro ea quem | |
| ad modum consolandis scripsisti† putato ea me scripsisse quae | 5 |
| tu ipse intellegis responderi potuisse. | |
| Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea | 2.1 |
| suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis persuaderi | |
| nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo | |
| modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quam- | |
| quam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego. | 5 |
| Te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque | 3.1 |
| mihi valde molestum est. illum ab Alexandria discessisse nemo | |
| nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post | |
| Id. Mart. nec post Id. Dec. ab illo datas ullas litteras. ex quo | |
| intellegis illud de litteris a. d. v Id. Febr. datis, quod inane esset | 5 |
| etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse | |
| ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo | |
| modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim | |
| per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad | |
| me scribas. de HS x, ut scribis, faciam. vale. xvii[i] Kal. | 10 |
| Quint. |