| xii Kal. Quint. 47 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De illius Alexandria discessu nihil adhuc rumoris, contraque | 11.18.1.1 |
| opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut consti- | |
| tueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis | |
| enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad | |
| Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim | 5 |
| bellum in Italia futurum est sive classibus utentur, hic esse me | |
| minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum | |
| certe. intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi | 2.1 |
| scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil | |
| omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo | |
| nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare | |
| velim et cum istis et rem, <ut> poteris, expedias et mihi quam | 5 |
| primum de omnibus rebus rescribas. vale. xii Kal. Quint. |