| xi Kal. Sext. 47 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quid | 11.19.1.1 |
| scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam | |
| solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes | |
| libenter legere aut audire posse. verum tamen velim <quic>quid | |
| erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit | 5 |
| optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo | |
| in spe, sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare | |
| quod optandum vix est. | |
| Philotimus dicitur Id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu | 2.1 |
| velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum | |
| temporis satis est dum, ut in pessimis rebus, aliquid caveam, qui | |
| nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sext. |