| xvi Kal. Sept. 47 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| xvii Kal. Sept. venerat die xxviii Seleucia Pieria C. Treboni | 11.20.1.1 |
| libertus qui se Antiochiae diceret apud Caesarem vidisse | |
| Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent | |
| impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem | |
| si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. | 5 |
| sed et alia timenda sunt ab aliisque et ab hoc ipso quae dantur, | |
| ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. | |
| Etiam Sallustio ignovit. omnino dicitur nemini negare; | 2.1 |
| quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius | |
| Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in | |
| Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod | |
| si faciet, ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas | 5 |
| litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer | |
| exspecto. vale. xvi Kal. Sept. |