| vi Kal. Sept. 47 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque | 11.21.1.1 |
| quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, | |
| lecta eius epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo | |
| modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen | |
| mallem non esse missam. ad ea autem quae scribis de testa- | 5 |
| mento, videbis quid et quo modo. de nummis, et illa sic scripsit | |
| ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo | |
| scribis. | |
| Ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in | 2.1 |
| Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam | |
| primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam | |
| putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in | |
| Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem | 5 |
| illud; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit | |
| exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserri- | |
| mae perferenda. | |
| Quod me mones ut ea quae <agam> ad tempus accommo- | 3.1 |
| dem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in | |
| tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod | |
| aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; | |
| in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, modera- | 5 |
| tione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut | |
| obliviscar <mei> multoque malim quod omnibus sit melius | |
| <quam quod iis ad> quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me | |
| tamen velim quam saepissime scribas, eoque magis quod | |
| praeterea nemo scribit; ac si omnes, tuas tamen maxime | 10 |
| exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placati- | |
| orem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia | |
| tribuisse, nostri nullam mentionem. vale. |