| Kal. Sept. 47(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi | 11.22.1.1 |
| enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. | |
| quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim | |
| mihi dolorem <nec>, si in aliquem incidissent, quicquam novi | |
| attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me | 5 |
| odium et genus hoc litterarum? †quod† ne Caesar quidem ad | |
| istos videtur misisse quasi quo illius improbitate offenderetur, | |
| sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri | |
| scribis ne illi obsint eique rei <me vis> mederi, ne <ro>gari | |
| quidem se passus est de illo. quod quidem mihi molestum non | 10 |
| est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere. | |
| Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum | 2.1 |
| pulsi a militibus, qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille | |
| huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita | |
| facit ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem, | |
| quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? | 5 |
| iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli, quae | |
| mihi laborem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem | |
| ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, | |
| quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. scio rem | |
| difficilem esse, sed ut <in> malis etiam illud mea magni interest | 10 |
| te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de | |
| testamento, ut scribis, animadvertes. |