| vii Id. Quint. 47 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo | 11.23.1.1 |
| Camillus mihi scripsit <te> secum locutum. tuas litteras ex- | |
| spectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non | |
| video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas | |
| (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; | 5 |
| scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari. | |
| Agusius quidam Rhodo venerat viii Id. Quint. is nuntiabat | 2.1 |
| Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philo- | |
| timum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me | |
| litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo | |
| feci ut [eo] celeriter eunti darem. quid sit in his litteris nescio, | 5 |
| sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo | |
| tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod | |
| mihi tolerabile possit esse. | |
| Te oro ut de hac misera cogites, et illud de quo ad te proxime | 3.1 |
| scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et | |
| etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea, sed omnia | |
| timuimus. melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. | |
| aliquid fecissemus ut viri, vel tabularum novarum nomine vel | 5 |
| nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium | |
| malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis | |
| habuisse. memini omnino tuas litteras, sed et tempus illud; etsi | |
| quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; | |
| audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum | 10 |
| vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur (et idem tibi) | |
| nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera | |
| igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego, si ullo modo | |
| potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et | |
| haec et si quid erit quod intersit me scire scribas velim. vale. | 15 |