| viii Id. Sext. 47 (§5) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quae[dam] ad me et, quae etiam ad me vis, ad Tulliam de me | 11.24.1.1 |
| scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil vide- | |
| batur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria | |
| accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc | |
| feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda | 5 |
| quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis | |
| contracta culpa ut omni statu omnique populo eundem exitum | |
| habitura videatur. | |
| Sed ad meam manum redeo; erunt enim haec occultius | 2.1 |
| agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento; quod tum | |
| factum <mallem> cum illa quaerere coeperat. non, credo, te | |
| commovit; neque enim rogavit, ne me quidem. sed quasi ita | |
| sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut | 5 |
| alicui committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. | |
| equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet; quam | |
| quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero, scio | |
| equidem venire nunc nil posse, sed seponi et occultari possunt | |
| ut extra ruinam sint eam quae impendet. nam quod scribis | 3.1 |
| nobis nostra et tua <et> Terentiae fore parata, tua credo, nostra | |
| quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae | |
| sunt innumerabilia), quid ad hoc addi potest? scripseras ut | |
| HS xii permutaret; tantum esse reliquum de argento. misit | 5 |
| illa cciↄↄ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc | |
| tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re | |
| fecerit. | |
| Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem | 4.1 |
| aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui | |
| veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse | |
| nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum | |
| Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod | 5 |
| putet ad me celerius perferendum aut <ad>eo me magis esse | |
| despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis | |
| confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem | |
| capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil | |
| enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id | 10 |
| quam ob rem te intellegere certo scio. | |
| Quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommo- | 5.1 |
| danda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam | |
| interesse putarem. quod scribis <te binis> litteris putare | |
| Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita | |
| putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem | 5 |
| fieri posse. tu tamen velim, si quid erit quod consolationis | |
| aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas | |
| id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. viii | |
| Id. Sext. |