| iii Non. Quint. 47 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis | 11.25.1.1 |
| nullum <esse> consilium quo a te possim iuvari. consolatio | |
| certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim | |
| contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus | |
| iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi | 5 |
| utinam mederi maluissent! quam ob rem, quoniam neque | |
| consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi | |
| ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne | |
| intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum | |
| habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit. | 10 |
| Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex | 2.1 |
| Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod | |
| verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim | |
| <ne>scio. | |
| Quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epi- | 3.1 |
| stolas velim ut possim adversas.† ego huius miserrimae facili- | |
| tate confectus conflictor. nihil umquam <si>mile natum puto. | |
| cui si qua re consulere aliquid possum, cupio a te admo<ne>ri. | |
| video eandem esse difficultatem †quam in consilio date† ante. | 5 |
| tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione | |
| secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in | |
| perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex | |
| argento, <ves>te (quae satis multa est), supellectile, des operam. | |
| iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio | 10 |
| pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. haec | |
| etiam, si videbitur, cum Terentia loquere tu opportune. non | |
| que<o> omnia scribere. vale. iii Non. Quint. |