| viii Kal. Dec. 46 in Arpinati | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vndecimo die postquam a te discesseram hoc litterularum | 12.1.1.1 |
| exaravi egrediens e villa ante lucem, atque eo die cogitabam in | |
| <An>agnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem: | |
| v Kal. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad com- | |
| plexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possem currere! | 5 |
| quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in | |
| Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; | |
| eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. | |
| et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid | |
| habebis. | 10 |
| Cum complicarem hanc epistulam, †noctuabundus† ad me | 2.1 |
| venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula | |
| scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris | |
| cognovi omnia; sed quod scribis 'igniculum matutinum | |
| <γεροντικόν>', γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego | 5 |
| enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, | |
| id est v Kal. hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat | |
| epistula? quid cum coram sumus et garrimus quicquid in | |
| buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si | |
| nihil subest, collocutione ipsa suavitatem. | 10 |