| Mai. vel Iun. 46(?) in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Vnum te puto minus blandum esse quam me aut, si uterque | 12.3.1.1 |
| nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe num- | |
| quam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτως dicentem. ne | |
| vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui | |
| sum libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim totos | 5 |
| dies. qua re obduretur hoc triduum, ut te quoque ponam in | |
| eodem πάθει; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene | |
| statim de auctione, et quo die venias. ego me interea cum | |
| libellis; ac moleste fero Vennoni historiam me non habere. | |
| Sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris | 2.1 |
| habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi | |
| praeter [ipsam] turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere), | |
| aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, | |
| aut quando iste Metonis annus veniet?), aut Vettieni condi- | 5 |
| cione semissem. σκέψαι igitur. ac vereor ne iste iam auctionem | |
| nullam faciat, sed ludis factis Atypo subsidio currat, ne talis vir | |
| ἀλογηθῇ. sed μελήσει. tu Atticam, quaeso, cura, et ei salutem | |
| et Piliae, Tulliae quoque verbis, plurimam. |