| Mai. 46(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? resti- | 12.4.1.1 |
| tutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro ἐνερευ- | |
| θέστερον te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, | |
| unum diem. | |
| Sed de Catone, πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut | 2.1 |
| scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo | |
| animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab | |
| omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam | |
| ψιλῶςque velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc | 5 |
| ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit. sed vere laudari ille vir | |
| non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et | |
| futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam | |
| reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus? | |
| Sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res | 10 |
| adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam. |