| Quint. vel Sext. 46 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Quintus pater quartum' vel potius millesimum nihil sapit qui | 12.5.1.1 |
| laetetur Luperco filio et Statio, 'ut cernat duplici decore | |
| cumulatam domum'. addo etiam Philotimum tertium. o | |
| stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in | |
| hanc rem ἔρανον a te! fac non ad διψῶσαν κρήνην sed ad | 5 |
| Πειρήνην eum venisse <aut> 'ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ', τὴν | |
| κρήνην, ut scribis, hauriret, in tantis suis praesertim angustiis. | |
| ποῖ ταῦτα ἄρα ἀποσκήψει; sed ipse viderit. | |
| Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua. | 2.1 |