| prid. Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda | 12.5a.1.1 |
| autem est natura non facultas modo. de Hortensio et Verginio | |
| tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum | |
| aspicio, non facile inveneris. cum Mustela, quem ad modum | |
| scribis, cum venerit Crispus. ad Avium scripsi ut ea quae bene | 5 |
| nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et | |
| istuc nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te | |
| quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me | |
| pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem | |
| tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod | 10 |
| meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo | |
| agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota. |