| prid. Id. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus. | 12.5b.1.1 |
| nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus | |
| tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; | |
| praetor enim <L.> Furio Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, | |
| si poteris, Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L. Libo, ille | 5 |
| qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quintio M'. | |
| Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbat enim me | |
| †epitome Bruti Fanniana. in Bruti epitoma Fannianorum | |
| scripsi† quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium | |
| qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. sed tu me | 10 |
| γεωμετρικῶς refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. ego | |
| tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud | |
| Brutum est. hunc igitur locum expedies. |