| prid. Id. Iun.(?) 46 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego misi Tironem Dolabellae obviam. is ad me Idibus rever- | 12.5c.1.1 |
| tetur. te exspectabo postridie. <de> Tullia mea, tibi anti- | |
| quissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. ergo | |
| ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi Kalendae | |
| vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda con- | 5 |
| ficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. | |
| cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem | |
| cottidie, tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. | |
| scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico | |
| quam sentio. | 10 |