| prid. Kal. Iun.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Caelio vide, quaeso, <et> ne quae lacuna sit in auro. ego ista | 12.6.1.1 |
| non novi, sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum | |
| si accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, | |
| quod Varro laudat. | |
| Venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? | 2.1 |
| at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo | |
| modo ergo hoc lues? uno scilicet, si mihi librum miseris; quod | |
| ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis ipse liber | |
| delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim πάντα | 5 |
| φιλειδήμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde | |
| admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. | |
| scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista | |
| acuta et gravi refertur ad τέλος? | |
| Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem | 10 |
| fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in | |
| nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed | |
| ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim | |
| profecto, quoniam quidem est missus ad te. |