| interc. priore 46 in Tusculano(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Chremes, tantumne ab re tua est oti tibi', ut etiam Oratorem | 12.6a.1.1 |
| legas? macte virtute! mihi quidem gratum, et erit gratius si | |
| non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos | |
| Aristophanem reposueris pro Eupoli. | |
| Caesar autem mihi irridere visus est 'quaeso' illud tuum, | 2.1 |
| quod erat et εὐπινὲς et urbanum. ita porro te sine cura esse | |
| iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam | |
| doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut | |
| volumus. | 5 |