| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi, | 12.7.1.1 |
| breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius | |
| quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum | |
| eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit com- | |
| modum, sciscitere. sed quid differo? exposui te ad me | 5 |
| detulisse et quid vellet et quid requireret: velle Hispaniam, | |
| requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publius, | |
| quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum | |
| idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec | |
| arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur | 10 |
| cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vel nimia | |
| <malim> liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen | |
| permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam | |
| atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res; et | |
| simplex est manere, illud anceps. verum videbimus. | 15 |
| De Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac | 2.1 |
| redierit. sin ille tardius, ego tamen triduo, et, quod praeterii, | |
| Dolabella etiam mecum. |