| c. xiv Kal. Dec. 46 Asturae(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Male mehercule de Athamante. tuus autem dolor humanus is | 12.10.1.1 |
| quidem, sed magno opere moderandus. consolationum autem | |
| multae viae, sed illa rectissima: impetret ratio quod dies im- | |
| petratura est. Alexim vero curemus, imaginem Tironis, quem | |
| aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis ἐπιδήμιον, ad | 5 |
| me cum Tisameno transferamus. tota domus superior vacat, ut | |
| scis. hoc puto valde ad rem pertinere. |