| vi Kal. Dec. 46 in Tusculano(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi | 12.11.1.1 |
| enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea | |
| videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo. quid | |
| agamus de senatu? et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad | |
| me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de | 5 |
| Pompei Magni filia tibi rescripsi me nihil hoc tempore cogitare; | |
| alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi | |
| foedius. sed adsum. coram igitur. | |
| Obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter | |
| audio. commotiunculis συμπάσχω. | 10 |