| xvii Kal. Apr. 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est dele- | 12.12.1.1 |
| gandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. | |
| insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν, sed vereor | |
| ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμός. est igitur | |
| animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero. | 5 |
| De Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι in posterum genus | 2.1 |
| hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad | |
| antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ. nihil habeo ad te quod | |
| scribam, sed tamen institui cottidie mittere ut eliciam tuas | |
| litteras, non quo aliquid ex iis exspectem—sed nescio quo modo | 5 |
| tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe | |
| tamen aliquid teque cura. |