| Non. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae | 12.13.1.1 |
| scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas | |
| attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista cele- | |
| britas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam | |
| si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet, non me- | 5 |
| hercule indulgente me sed tamen repugnante. | |
| Quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua conten- | 2.1 |
| tione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat | |
| mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non | |
| futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. | |
| Laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. | 5 |
| denique nemo negabit se iuraturum quem rogaris. quod si erit | |
| durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim | |
| mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam | |
| dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non | |
| facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium | 10 |
| doloris mei. |