| viii Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie | 12.14.1.1 |
| litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris, | |
| nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; | |
| tribus enim opus est. sed mihi Laenas totum receperat. | |
| Quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius | 2.1 |
| locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse, et | |
| pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procura- | |
| tores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis. | |
| Quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me | 3.1 |
| mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo | |
| scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed | |
| omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci, quod | |
| profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer. | 5 |
| quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo | |
| tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non | |
| quo proficiam quid sed tantisper impedior—non equidem satis | |
| (vis enim urget), sed relaxor tamen, omniaque nitor non ad | |
| animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum, idque | 10 |
| faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus | |
| esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus | |
| proficeret si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc | |
| discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam <id> | |
| ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt | 15 |
| illa quae amabas. | |
| De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, | 4.1 |
| sed nihil quod me adiuvaret. quod ad te scripsit id vellem, ut | |
| ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, | |
| adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime | |
| autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. | 5 |
| Piliam angi veta. satis est <me> maerere pro omnibus. |