| vii Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut | 12.15.1.1 |
| excuser videbis. in hac solitudine careo omnium colloquio, | |
| cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non | |
| exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius | |
| solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen | 5 |
| interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares | |
| non sumus. Bruto, ut suades, rescribam. eas litteras cras | |
| habebis. cum erit cui des, dabis. |