| vi Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Te tuis negotiis relictis nolo ad me venire; ego potius accedam, | 12.16.1.1 |
| si diutius impediere. etsi ne discessissem quidem e conspectu | |
| tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod | |
| levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit | |
| esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed | 5 |
| nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius | |
| essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret | |
| quo minus mecum esses quod nunc etiam impedit. mihi nihil | |
| adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus | |
| tollat. heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non | 10 |
| leniunt sed obturbant. |