| iv Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a | 12.17.1.1 |
| Laterensi, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo | |
| nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod | |
| pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit | |
| Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, | 5 |
| tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis | |
| sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum | |
| Cornificio; potest tamen fieri, sed scire certum velim), et | |
| appelles procuratores, si tibi videtur. quamquam quid ad me? | |
| verum tamen. Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam | 10 |
| salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem. |