| v Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem | 12.18.1.1 |
| efficiunt, refugio ad te admonendum; quod velim mihi | |
| ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos | |
| nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe | |
| tecum egi et quod a te approbari volo: de fano illo dico, de quo | 5 |
| tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de | |
| genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum | |
| est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, | |
| quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto | |
| illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium | 10 |
| ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res | |
| forsitan sit refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto | |
| quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus | |
| cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi | |
| tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis | 15 |
| rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam | |
| de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc | |
| omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam soli- | |
| tudinem; nam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. | |
| nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est. | 20 |
| Epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad | 2.1 |
| te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te | |
| exemplum, ut, si minus placeret, ne mitteres. | |
| Domestica quod ais ordine administrari, scribes quae sint ea. | 3.1 |
| quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam | |
| Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de | |
| sorte mea Sulpicio confido, et Egnatio scilicet. de Appuleio | |
| quid est quod labores, cum sit excusatio facilis? | 5 |
| Tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est | 4.1 |
| enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit | |
| fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. sed | |
| omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum | |
| etiam mea causa factum putabo. | 5 |