| iii Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Heri cum ex aliorum litteris cognossem de Antoni adventu, | 12.18a.1.1 |
| admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae | |
| quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter | |
| praedes suos accucurrisse. | |
| Quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti | 2.1 |
| loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse | |
| quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid | |
| simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi | |
| scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen | 5 |
| faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui | |
| voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de | |
| nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignan- | |
| dum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non | |
| venit quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi | 10 |
| tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat | |
| multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut | |
| mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium. sed | |
| necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur. |