| prid. Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Est hic quidem locus amoenus et in mari ipso, qui et Antio et | 12.19.1.1 |
| Circeis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad | |
| modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles | |
| fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud | |
| quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo | 5 |
| vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum | |
| trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam | |
| maxime. nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed | |
| quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum ab- | |
| solutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis. | 10 |
| De Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quae de | 2.1 |
| iudicatu meo. de sponsu, si quid perspexeris; et tamen quid | |
| procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te, cum | |
| tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de | |
| Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque | 5 |
| tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam | |
| ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse pertur- | |
| batum nec iam ullo perturbatum iri. | |
| Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito | 3.1 |
| scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad | |
| dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. | |
| Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, | 4.1 |
| suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quod- | |
| dam, cui tu es conscius, et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. | |
| me quidem id multo magis movet, quod mihi est et sanctius et | |
| antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque | 5 |
| firmum putem fore. |