| Id. Mart. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nondum videris perspicere quam me nec Antonius com- | 12.20.1.1 |
| moverit nec quicquam iam eius modi possit commovere. de | |
| Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. | |
| quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem | |
| me tam graviter dolere, possumne magis quam quod totos dies | 5 |
| consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis [causa] sed | |
| potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen, si mihi | |
| minus proficio, simulationi certe facio satis. | |
| Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad | 2.1 |
| eas quas ad te pridie dederam. exspectabam autem maxime de | |
| fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem | |
| proximis litteris Cn. Caepio, Serviliae Claudi pater, vivone | |
| patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone | 5 |
| C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum | |
| librum quem de luctu minuendo scripsimus. |