| xvi Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Legi Bruti epistulam eamque tibi remisi, sane non prudenter | 12.21.1.1 |
| rescriptam ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam | |
| illud turpiter ignorat: Catonem primum sententiam putat de | |
| animadversione dixisse, quam omnes ante dixerant praeter | |
| Caesarem, et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum | 5 |
| praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, | |
| Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Vulcati, | |
| Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam | |
| Silani, Murenae, designatorum consulum. cur ergo in senten- | |
| tiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem | 10 |
| eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, | |
| non quod patefecerim, cohortatus sim, quod denique ante | |
| quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato | |
| laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco | |
| in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tri- | 15 |
| buere multum mi putat quod scripserit 'optimum consulem'. | |
| quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad | |
| modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corri- | |
| gas. hoc quidem fecisset etiam si <a lib>rario admonitus esset. | |
| sed haec iterum ipse viderit. | 20 |
| Ad hortos, quoniam probas, effice aliquid. rationes meas | 2.1 |
| nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit, nihil negoti est. | |
| sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt | |
| Drusi, fortasse et Lamiani et Cassiani. sed coram. | |
| De Terentia, non possum commodius scribere quam tu | 3.1 |
| scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, | |
| illius malo me quam mei paenitere. | |
| Oviae Lolli curanda sunt HS c. negat Eros posse sine me, | 4.1 |
| credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem | |
| tibi dixisset. si enim res est ut mihi scribit parata nec in eo ipso | |
| mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim. | |
| Quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis | 5.1 |
| rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, | |
| in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non pos- | |
| sum? quod autem a me homines postulare scribis <ut Romae | |
| sim neque mihi ut absim concedere> aut <ali>quatenus eos mihi | 5 |
| concedere, iam pridem scito esse cum unum te pluris quam | |
| omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio | |
| multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen | |
| progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; | |
| quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non | 10 |
| legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, | |
| sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti | |
| animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, | |
| ne recidam. |