| xv Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Terentia, quod mihi omne onus imponis, non cognosco | 12.22.1.1 |
| tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non | |
| possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, | |
| ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo. potes | |
| autem quid veri sit perspicere tu unus. | 5 |
| De Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies, | 2.1 |
| sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari, filio suo, | |
| mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri | |
| potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro. | |
| De hortis etiam atque etiam te rogo. omnibus meis eorum- | 3.1 |
| que quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) | |
| enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed | |
| ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus | |
| annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratis- | 5 |
| simi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; | |
| [est] sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius | |
| quidem quicquam utitur, et is usuris facillime sustentabitur. | |
| habe tuum negotium, nec quid res mea familiaris postulet, | |
| quam ego non curo, sed quid velim et cur velim existima. | 10 |