| xiv Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium littera- | 12.23.1.1 |
| rum, quamvis non curarem quid in Hispania fieret, tamen te | |
| scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti, ut de foro et | |
| de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi | |
| opus est carenti foro? occidimus, occidimus, Attice, iam | 5 |
| pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo | |
| tenebamur amisimus. itaque solitudines sequor, et tamen, si | |
| qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero | |
| autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo | |
| poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi: | 10 |
| meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc | |
| molesti sunt, quid existimas, si venero? | |
| De Terentia ita cura ut scribis, meque hac ad maximas | 2.1 |
| aegritudines accessione non minima libera. et ut scias me ita | |
| dolere ut non iaceam: quibus consulibus Carneades et ea | |
| legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc | |
| quaero, quae causa fuerit—de Oropo, opinor, sed certum | 5 |
| nescio; et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo | |
| tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, | |
| qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint illustres. quae te etiam ex | |
| Apollodori puto posse invenire. | |
| De Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. | 3.1 |
| de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus | |
| pater? * * * nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant | |
| quae volo, levari non possum? | |
| De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque | 5 |
| audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti | |
| bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas | |
| (scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam | |
| est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod | |
| utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in | 10 |
| Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem | |
| tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista | |
| pretia hortorum pertimueris. nec mihi argento iam nec veste | |
| opus est nec quibus <quon>dam amoenis locis; hoc opus est. | |
| video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; | 15 |
| nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit consti- | |
| tutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu | |
| videbis. |