| xiii Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Bene facit †asyllius† qui transegerit. neque enim ei deesse | 12.24.1.1 |
| volebam et quid possem timebam. de Ovia, confice, ut scribis. | |
| de Cicerone, tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi | |
| opus erit Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de | |
| totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. | 5 |
| Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire | |
| poteris. quaeras et ad me scribas velim. et ut ad meas ineptias | 2.1 |
| redeam, velim me certiorem facias P. Crassus, Venuleiae filius, | |
| vivone P. Crasso consulari, patre suo, mortuus sit, ut ego | |
| meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo, Lepidi | |
| filio, rectene meminerim patre vivo mortuum. Cispiana | 3.1 |
| explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem | |
| dices et Piliae. |