| xii Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Scripsit ad me diligenter Sicca de Silio, seque ad te rem detulisse; | 12.25.1.1 |
| quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet, sed ita ut | |
| numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim posses- | |
| siones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse con- | |
| tentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? | 5 |
| HS dc exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit; | |
| et domi video esse HS dc. reliquae pecuniae vel usuram Silio | |
| pendemus, dum a Faberio vel [cum] aliquo qui Faberio debet | |
| repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem | |
| tu gubernabis. Drusianis vero hortis multo antepono neque | 2.1 |
| sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet, in | |
| qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori | |
| meo. nam quod scribis 'ἐγγήραμα', actum iam de isto est; alia | |
| magis quaero. | 5 |