| xi Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum Silio, tamen se | 12.26.1.1 |
| scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus ignosco, | |
| eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus, vel | |
| studio potius et cupiditate, non dubito. de Nicia quod scribis, | 2.1 |
| si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis | |
| vellem mecum illum habere. sed mihi solitudo et recessus | |
| provincia est. quod quia facile ferebat Sicca eo magis illum | |
| desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, molli- | 5 |
| tiam, consuetudinem victus. cur ego illi molestus esse velim, | |
| cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius | |
| mihi grata est. unam rem ad me scripsisti de qua decrevi nihil | |
| tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me | |
| ista molestia. Piliae et Atticae salutem. | 10 |