| x Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen | 12.27.1.1 |
| hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod | |
| negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam | |
| esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci | |
| satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si | 5 |
| perficitur de hortis Sili, hoc est, si perficis (est enim totum | |
| positum in te), nihil est scilicet quod de Cotta cogitemus. | |
| De Cicerone, ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tem- | 2.1 |
| pore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. | |
| ex Aledio quod scribas si quid inveneris, scribes. et ego ex tuis | |
| animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos | |
| quod scribamus; eadem cottidie, quae iam iamque ipsa contrita | 5 |
| sunt. tamen facere non possum quin cottidie ad te mittam ut | |
| tuas accipiam. de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam | 3.1 |
| puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima | |
| provincia, circiter Kalendas adfuturus videtur. vellem tardius; | |
| valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum | |
| dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem | 5 |
| video facile esse. sed habemus satis temporis ad cogitandum. | |
| Piliae et Atticae salutem. |