| ix Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris | 12.28.1.1 |
| eius; scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, | |
| scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum | |
| esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil | |
| est. tu igitur, ut coepisti; et si quid ita conficies, quod quidem | 5 |
| non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi | |
| placebit, adhibebis. eius aliquid interest videri illius causa | |
| voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni | |
| aestimo. | |
| Quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum | 2.1 |
| quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed | |
| mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane non ego | |
| victum nec vitam illam colere possum, nec in ea re quid <aliis> | |
| videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est | 5 |
| quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus | |
| sum, non paenitet me quantum profecerim. maerorem minui, | |
| dolorem nec potui nec, si possem, vellem. | |
| De Triario, bene interpretaris voluntatem meam. tu vero | 3.1 |
| nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, | |
| totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro | |
| mancipiis pecuniam accipere volet eamque ei solvi ut nunc | |
| solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut | 5 |
| ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas | |
| enim me ut tibi scribam quid mihi videatur; nolo enim negoti | |
| Quintum fratrem quicquam habere); quod videor mihi intel- | |
| lexisse tibi videri idem. | |
| Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium | 10 |
| dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. | |
| utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit | |
| tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis | |
| quae tibi videbitur attribuas. Piliae <et> Atticae salutem. |