| viii Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Silius, ut scribis, hodie. cras igitur eum vel potius cum poteris; | 12.29.1.1 |
| scribes, si quid erit, cum videris. nec ego Brutum vito nec | |
| tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur | |
| hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda | |
| erit excusatio ad Brutum; et, ut nunc est, mansurae videntur. | 5 |
| De hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur | 2.1 |
| ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba | |
| possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto | |
| loco aptius. et de hac re quid tui consili sit: mihi persuasum est, | |
| et eo magis quod idem tibi intellexi videri, me ab Oppio et | 5 |
| Balbo valde diligi. †si† cum iis communices quanto opere et | |
| qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud | |
| Faberianum; sintne igitur auctores futuri? si qua etiam iactura | |
| facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum | |
| enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad | 10 |
| hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est | |
| adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel | |
| tu illud ἐγγήραμα, quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον | |
| putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non | |
| adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum | 15 |
| est. |