| vi Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quaero quid ad te scribam, sed nihil est: eadem cottidie. quod | 12.30.1.1 |
| Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos | |
| videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo quanti, tu vereri | |
| videris, primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed | |
| tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod | 5 |
| Salas te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere | |
| commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere | |
| ad Clodium. de mancipiis Castricianis commodissimum esse | 2.1 |
| credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. | |
| cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox | |
| erat, in hodierna epistula plura exspecto. |