| iv Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis | 12.31.1.1 |
| miror quod, cum in filium causam conferret, quae mihi non | |
| iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si | |
| addiderimus aliud, a quo refugit cum ab ipso id fuerit desti- | |
| natum, venditurum. quaeris a me quod summum pretium | 2.1 |
| constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi num- | |
| quam; Coponianam villam et veterem <et> non magnam novi, | |
| silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos | |
| scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo | 5 |
| quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu | |
| velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel | |
| repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo addu- | |
| ceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad | |
| Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno | 10 |
| etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesen- | |
| tando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is | |
| debeat esse qui emere cupiat; et tamen ita servio cupiditati et | |
| dolori meo ut a te regi velim. | |
| Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit (com- | 3.1 |
| modissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id | |
| agendum puto. nam cum Silio non video confici posse. Piliae | |
| et Atticae salutem. |