| v Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit. | 12.32.1.1 |
| Publilia ad me scripsit matrem suam cum Publilio <locutam et | |
| ut mecum> loqueretur ad me cum illo venturam et se una, si | |
| ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi | |
| rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi me etiam | 5 |
| gravius esse adfectum quam tum cum illi dixissem me solum | |
| esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire. | |
| putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc | |
| non puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud | |
| autem quod fore video ipsum volo vitare ne illi ad me veniant, | 10 |
| et una est vitatio ut ego <evolem>. nollem, sed necesse est. te | |
| hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut | |
| ne opprimar. ages, ut scribis, temperate. | |
| Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen si tibi non iniquum | 2.1 |
| videbitur, ut sumptus huius peregrinationis, quibus, si Romae | |
| esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile | |
| contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et | |
| Aventini, et cum ei proposueris ipse velim reliqua moderere, | 5 |
| quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus | |
| sit. praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos | |
| Athenis futuros audio, maiores sumptus facturos quam quod | |
| ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum | |
| conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem | 10 |
| solvant, et quid viatici, quid instrumenti satis sit. iumento | |
| certe Athenis nihil opus sit. quibus autem in via utatur domi | |
| sunt plura quam opus erit, quod etiam tu animadvertis. |