| vii Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec | 12.33.1.1 |
| Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. | |
| is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut | |
| certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad | |
| me igitur quicquid egeris. | 5 |
| Vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo, ut verear | 2.1 |
| etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici | |
| adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id | |
| suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum. |