| iii Kal. Apr. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem | 12.34.1.1 |
| esse, ut in malis, sed, cum scribas videndum mihi esse ne | |
| opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis | |
| non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem | |
| video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. inde, quem | 5 |
| ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. quibus de rebus | 2.1 |
| ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam | |
| quidem et <in> agendis nostris rebus et in consiliis ineundis | |
| mihique dandis <et> in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, | |
| diligentiam, prudentiam mirifice diligo. | 5 |
| Tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam | 3.1 |
| venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci | |
| detractionem fieri velit. quod enim scribis 'extremi', vide ne | |
| is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogita- | |
| tum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam. | 5 |